R II 24

R II 25

R II 26

R, II 25

[0] Degli astrologhi che sono nella città di Cambalú. Cap. 25.

[1] Sono adunque nella città di Cambalú, tra christiani, Sarraceni et Cataini, circa cinquemila astrologhi et divinatori, alli quali il Gran Can ogni anno fa provedere del vivere et del vestire come alli poveri sopradetti, i quali continuamente essercitano la lor arte nella città. [2] Hanno costoro un astrolabio, nel quale son scritti i segni de’ pianeti, l’hore et i punti di tutto l’anno. [3] Ogni anno adunque i sopradetti christiani, sarraceni et cataini astrologhi, cioè ciascuna setta da per sé, in questo astrolabio veggono il corso et la dispositione di tutto l’anno, secondo il corso di ciascuna luna, perché veggono et trovano che temperanza debbe esser dell’aere, secondo il natural corso et dispositione de’ pianeti et segni, et le proprietà che produrrà cadauna luna di quell’anno: cioè in tal luna saranno tuoni et tempesta, et nella tal terremuoti, et nella tal saette et baleni et molte pioggie, nella tal saranno infirmità, mortalità, guerre, discordie et insidie, et cosí di ciascuna luna, secondo che troveranno, diranno dover seguitare, aggiungendovi che Dio può far piú et manco, secondo la sua volontà. [4] Scriveranno adunque sopra alcuni quaderni piccioli quelle cose che hanno da |31v| venire in quello anno, et questi quaderni si chiamano tacuini, quali vendono un grosso l’uno a chi gli vuole comprare per sapere le cose future; et quelli che sono trovati haver detto piú il vero sono tenuti maestri piú perfetti nell’arte, et conseguiscono maggior honore. [5] Item, s’alcuno preporrà nell’animo di voler far qualche grande opera, o d’andar in qualche parte lontana per mercantie o qualche altra sua faccenda, et vorrà sapere il fine del negocio, anderà a trovare uno di questi astrologhi et li dirà: «Guardate sopra li vostri libri in che modo hor hora si ritrova il cielo, perch’io vorrei andare a far il tal negocio o mercantia». [6] L’astrologo li dirà che oltre questa domanda li debba dire l’anno, il mese et l’hora che nacque, il che dettoli vorrà veder come si confanno le constellationi della sua natività con quelle che nell’hora della dimanda si ritrova il cielo, et cosí li predice o bene o male che gli ha da venire, secondo la dispositione in che si troverà il cielo. [7] Et è da sapere che li Tartari numerano il millesimo dei loro anni di dodici in dodici, et il primo anno è significato per il Leone, il secondo per il Bue, il terzo per il Dragone, il quarto per il Cane, et cosí discorrendo degl’altri, procedendo sino al numero di dodici, di modo che, quando alcuno è dimandato quando nacque, egli risponde: correndo l’anno del Leone, in tal giorno o vero notte, et l’hora et il punto; et questo osservano li padri di far con diligenza sopra un libro. [8] Et compiti che si hanno i dodici segni, che vuole dire i dodici anni, allhora, ritornando al primo segno, ricominciano sempre per questo ordine procedendo.

Z, 44

[1] Sunt itaque in civitate Cambalu, inter christianos, saracenos et cathaycos, circa .Vm. astrologi et divinatores, quibus Magnus Can quolibet ano provideri facit de victu et vestitu veluti pauperibus supradictis; qui continue in civitate eorum arte utuntur. [2] Habent enim quoddam eorum astrologium, in quo scripta sunt signa planetarum, hore et puncti tocius ani. [3] Omni itaque anno supradicti christiani, saraceni et cathayci astrologi, videlicet quelibet secta per se, in isto astrologio cursum et dispositionem totius ani secundum cursum lune cuiuslibet intuentur: nam vident et inveniunt cuiusmodi temperies, secundum naturalem cursum et dispositionem planetarum et signorum ac eorum proprietates, quelibet luna ilius anni producet. [4] Videlicet in tali luna erunt tonitrua et tempestates; in tali teremotus; in tali fulgura, coruscationes et pluvie multe; in tali infirmitates et mortalitas et guere et discordie infinite; et sic de singulis, secundum quod invenient. [5] Et dicent sic debere consequi secundum cursum et rationem nature. [6] Sed Deus potest facere plus et minus. [7] Facient itaque quaternos multos parvos, in quibus scribent omnia que secundum quamlibet lunam evenient illo ano; qui quaterni appelantur “tacuini”. [8] Et ex quaternis istis vendunt singulum pro groso uno cuilibet emere volenti ut sciat que eveniant illo ano. [9] Et qui invenientur verius dixisse perfectiores magistri |21r| habebuntur in arte et maiorem consequentur honorem. [10] Item si quis proposuerit aliquod magnum opus inire, aut ad partes aliquas proficisci pro mercimoniis aut pro quibuslibet aliis eius agendis, aut quidquid facere intenderit volueritque negotii finem prescire, petet ab istis dicens eis nativitatis sue anum, diem, horam et punctum. [11] Quia quilibet, ex quo natus est, primum quod docetur, de eius nativitate docetur. [12] Quia apud eos talis modus habetur. [13] Nam .XII. anos .XII. signis signant: primus enim signatus leone, secundus bove, tertius dracone, quartus cane etcetera sic usque ad numerum duodecimum procedendo. [14] Ita quod cum quis requiritur quando natus fuerit, tunc respondet: «Currente anno leonis, tali die vel nocte, hora et puncto talis lune» vel sicut natus fuerit et sub quo signo anni. [15] Et cum ani cursum suum duxerint usque ad signum numeri duodecimi, tunc iterato a primo signo incipiunt semper per istum ordinem procedendo. [16] Et sic, cum homo requiret astrologo sive divinatore quem finem sui intentus sequet‹ur›, et sibi diem, horam et punctum lune nativitatis sue, et quo curente anno predixerit, tunc divinator, inspecta constellatione et invento planeta in quo natus fuerit, omnia que sibi eventura erunt in itinere illo, et qualiter in omnibus eius agendis, sive bene sive male, suum prosequetur propositum per ordinem sibi predicet. [17] Silicet, si mercator erit, planeta qui tunc regnabit erit sue |21v| mercationi contrarius, ita quod expectabit donec regnabit alius sibi prosper; aut signum portam respiciens directe per oppositum per quam est civitatem egressurus erit contrarium suo signo, ita quod per aliam portam ipsum egredi oportebit aut prestolari donec mutabitur illud signum. [18] Item quod in tali loco vel termino inveniet latrones; in tali superveniet sibi pluvia vel tempestas; in tali frangetur equus gambam; in tali perdet de mercimoniis vel lucrabitur; et sic de singulis predicet, tam de prosperis quam adversis, secundum signa sibi prospera vel contraria in recessum.