R III 22

R III 23

R III 24

R, III 23

[0] Dell’isola di Zeilan. Cap. 23.

[1] Non voglio restare di scrivere alcune cose che ho lassato di sopra quando ho parlato dell’isola di Zeilan, le quali intesi ritrovandomi in quei paesi quando ritornava a casa. [2] Nell’isola di Zeilam dicono esservi un monte altissimo, cosí dirupato nelle sue rupi et grotte che niuno vi puol ascendere se non in questo modo, che da questo monte pendono molte catene di ferro, talmente ordinate che gli huomini possono per quelle ascendere fino alla sommità, dove dicono esservi il sepolchro di Adamo primo padre. [3] Questo dicono i Sarraceni, ma gl’idolatri dicono che vi è il corpo di Sogomonbarchan, che fu il primo huomo che trovasse gl’idoli, et lo hanno per un huomo santo. [4] Costui fu figliuolo d’un re di quell’isola, et si dette alla vita solitaria, et non voleva né regno né alcuna altra cosa mondana, anchor che ’l padre, con il mezzo di bellissime donzelle, con tutte le delitie che imaginar si possa, si sforzasse di levarlo da questa sua ostinata opinione. [5] Ma non fu mai possibile, di modo che ’l giovane nascosamente si fuggí sopra questo altissimo monte, dove castamente et con somma astinentia finí la sua vita: et tutti gl’idolatri lo pongono per santo. [6] Il padre, desperato, ne hebbe grandissimo dolore, et fece far una imagine a similitudine sua, tutta d’oro et di pietre preciose, et volse che tutti gli huomini di quella isola l’honorassero et adorassero come iddio: et questo fu principio dell’adorare gl’idoli, et gli idolatri hanno questo Sogomonbarchan per il maggior di tutti gli altri, et vengono di molte parti lontane in peregrinaggio a visitare questo monte dove l’è sepolto. [7] Et quivi si conservano anchor d’i suoi capelli, denti |56r| et un suo catino, che mostrano con gran cerimonie. [8] Li Sarraceni dicono che sono di Adam, et vi vanno anchor loro a visitarlo per devotione. [9] Et accadette che nel 1281 il Gran Can intese da’ Sarraceni che erano stati sopra detto monte, come vi si trovano le cose sopradette del nostro padre Adam, per il che li venne tanto desiderio di haverne che ’l fu forzato di mandar ambassadori al detto re di Zeilan a dimandargliene; quali vennero doppo gran cammino et giornate al re, et impetrorono duoi denti massellari, che erano grandi et grossi, et un catino, ch’era di porfido molto bello, et anchora delli capelli. [10] Et inteso il Gran Can come li suoi ambassadori ritornavano con le dette reliquie, li mandò ad incontrare fuori della città da tutto il popolo di Cambalú, et furono condotte alla sua presentia con gran festa et honore. [11] Et havendo parlato di questo monte di Zeilan, ritorniamo al regno di Malabar et alla città di Cael.

Z, 111

Hic naratur de insula Seylam.

[1] Seylam est quedam insula magna, prout supra retulimus in libro. [2] In hac quidem insula est quidam mons valde altus, ita diruptus in suis ruperibus et grotis quod nullus supra ipsum asendere potest, nisi per hunc modum quem vobis dicemus. [3] Quoniam ab isto monte pendent multe catene de fero, taliter ordinate quod homines posunt ascendere per ipsas catenas usque ad summitatem montis. [4] Dicunt enim quod super ilum montem est monumentum Ade, primi patris. [5] Saraceni quidem dicunt quod illud sepulcrum est Ade, ydolatri vero dicunt quod sit sepulcrum Sogomoni Burghan. [6] Et iste Sogomoni fuit primus homo ad cuius nomen ydola fuerunt primitus inventa, quia, secundum eorum consuetudinem et opinionem, iste fuit melior homo qui nunquam fuisset inter eos, et fuit primus homo quem retinerent sanctum, ad cuius nomen ydola statuerunt. [7] Iste Sogomoni fuit filius |84v| cuiusdam magni regis, divitis et potentis, et fuit tam bone vite quod noluit intendere aliquibus mundanis et noluit esse rex. [8] Et cum pater vidit quod filius nolebat esse rex nec aliquibus intendere mundanis, multum doluit, et ut ipsum posset a proposito et voluntate huiusmodi revocare, grandia sibi promisit, videlicet quod ipsum coronare ‹regem› volebat de regno et ipsum statuere dominum ad libitum suum. [9] Volebat etiam refutare coronam et nichil precipere, sed solus ipse esset dominus et magister. [10] Filius quidem dicebat quod nichil volebat. [11] Et cum pater vidit quod filius nolebat dominium aliqua causa mundi, doluit ad mortem. [12] Et hoc mirum non erat, quoniam plures filios non habebat nec habebat cui dimiteret regnum. [13] Tunc rex, precogitans, dixit quod talem medicinam inducet quod filius libenter inherebit mundanis, et regnum et coronam similiter acceptabit. [14] Fecit ergo eum reponi in quoddam palatium et dedit ei multas puelas valde pulcras que ei serviebant. [15] Nam ibi non audebat permanere aliquis masculus, nisi solummodo ille puele. [16] Nam puelle ipsum ducebant ad lectum, et ei serviebant in mensa et continuo assotiabant ipsum. [17] Ipse canebant, et sonabant instrumenta et faciebant ei omnia solatia que poterant, secundum quod preceperat eis rex. [18] Et tamen omnes ille puele non potuerunt tantum operari quod ipsum ad luxuriam |85r| provocarent. [19] Sed magis quam a principio caste et firme permanebat, et ducebat sanctam vitam, secundum consuetudinem eorum. [20] Et iste domicellus nunquam de palatio exiverat, et nunquam viderat aliquem virum mortuum neque alium qui non fuisset sanus de membris suis, quia pater non dimitebat accedere coram ipso aliquem senem vel aliquem hominem defectuosum in membris. [21] Accidit enim quod quadam die iste domicellus equitabat per civitatem, et vidit quemdam mortuum. [22] Quesivit ergo ab illis qui penes ipsum erant quid hoc esset; qui responderunt quod erat homo mortuus. [23] Dixit itaque filius regis: «Et quomodo? ergo moriuntur omnes homines?». [24] Qui responderunt quod sic. [25] Tunc domicellus nichil dixit, sed equitabat ultra cogitando multum. [26] Et post hec, cum aliquantulum equitasset, invenit quemdam hominem valde senem, qui ire non poterat et propter senium dentes non habebat in hore. [27] Et cum filius regis hunc senem vidisset, quesivit quid esset et quare ire non poterat. [28] Et illi qui secum erant dixerunt quod propter senium ire non poterat, et propter senium dentes amiserat. [29] Et tunc, cum filius regis bene intellexisset de sene et mortuo, reversus est ad palatium suum. [30] Et dixit quod ‹non› permanebit amplius in hoc seculo |85v| fraudolenti et defectivo. [31] Sed dixit quod ibit perscrutatum illum qui nunquam moritur et qui ipsum creavit. [32] Discessit ergo a palatio patris sui, et ivit in montes multum devios et magnos, et ibi permansit totis temporibus vite sue multum honeste et caste, et cum magna abstinencia. [33] Et pro certto, si fuisset christianus, magnus sanctus exstitiset penes Dominum Yesum Christum. [34] Et cum iste filius regis decessit, portatus fuit ad regem patrem suum; qui, cum vidisset mortuum quem plus se dilligebat, magnum habuit dolorem. [35] Et fecit statuere quamdam ymaginem ad similitudinem sui, totam de auro et lapidibus preciosis. [36] Et omnes de patria honoraverunt et adoraverunt ipsum tanquam deum. [37] Et dicebant quod erat deus et quod mortuus erat octuaginta quatuor vicibus. [38] Nam dicebant quod quando homo in prima vice moritur eficitur bos, et postmodum iterum moritur equusque efficitur. [39] Et ita dicunt quod octuaginta quatuor vicibus moritur, et semper efficitur aliquod animal, vel canis vel aliquid aliud. [40] Sed in octuagesima quarta vice dicunt quod mortuus est et effectus est deus. [41] Et istum habent ydola adorantes pro meliori deo et pro maiori aliquo aliorum. [42] Et sic iste primus fuit pro quo ydola descenderunt. [43] Et hoc |86r| fuit in insula Seylan, in Indya. [44] Intellexistis ergo qualiter ydola descenderunt. [45] Et illi qui adorant ydola illuc veniunt de multum longinquis partibus propter devotionem, quemadmodum christiani vadunt ad sanctum Iacobum. [46] Isti quidem qui adorant ydola dicunt quod illud est sepulcrum filii illius regis, de quo dictum ‹est›, quod est super istum montem, et quod capili, dentes et parascis, que omnia ibi sunt, fuerunt filii regis, qui nominabatur Sogomoni Burchan, quod est dicere Sogomoni Sanctus. [47] Et saraceni qui illuc propter devotionem veniunt dicunt quod hoc est sepulcrum Ade, nostri primi patris, et quod capilli, dentes et parascis fuerunt Ade. [48] Intellexistis ergo qualiter adorantes ydola dicunt quod est iste filius regis, qui fuit primus deus eorum, et saraceni dicunt quod est Adam, noster primus pater. [49] Sed Deus novit quis est et quis fuit, quia nos non credimus quod in illo loco sit Adam, quoniam Sancta Scriptura testatur quod sit in alia parte mundi. [50] Accidit quod Magnus Can audivit qualiter super illum montem erat monumentum Ade et quod ibi erant dentes et capilli ipsius, et parascis in qua comedebat. [51] Dixit ergo quod de necesse oportebat ut haberet dentes, parascidem et capillos. [52] Et misit illuc nuncios suos, qui cum magna societate arripuerunt iter, |86v| et tantum iverunt per terram et aquam quod pervenerunt ad insulam Seylan. [53] Et iverunt ad regem et tantum procuraverunt quod habuerunt dentes maxillares, qui multum erant magni et grossi. [54] Habuerunt et capillos et parascidem. [55] Parascis quidem erat de quodam profilio viridi valde pulcro. [56] Et cum nuntii Magni Can res istas habuissent, arripuerunt iter et reversi fuerunt ad eorum Dominum. [57] Et cum fuerunt prope magnam civitatem Cambalu, notificaverunt Domino eorum adventum et ‹quod› portabant id propter quod iverant. [58] Magnus Dominus tunc precepit quod omnes gentes, tam religiose quam seculares, irent obviam illis reliquiis, quas credebant fore Ade. [59] Et ita omnes gentes de Cambalu iverunt obviam reliquiis illis, et religiosi receperunt ipsas cum magna reverentia et ad Magnum Dominum portaverunt, qui ipsas recepit cum gaudio magno et festo, et cum reverentia multa. [60] Et inveniunt per eorum scripturas quod parascis illa talem habet virtutem, quod si quis poneret in eam victualia solum pro uno homine oportuna, ad sufficientiam homines quinque haberent. [61] Et Magnus Dominus dixit quod volebat facere experiri, et ita repertum est esse verum. [62] Per hunc vero modum habuit Magnus Dominus illas reliquias |87r| quas audivistis, que ei constiterunt magno thesauro. [63] Nunc diximus hanc ystoriam totam per ordinem. [64] Admodo dicemus de aliis rebus, et primo de nobili civitate Cail.